- LONGOBARDI s. LOMBARDI
- LONGOBARDI s. LOMBARDIetiam dicti sunt potissimum in Francia mercatores Itali, qui magno numero eo commercii causâ confluebant, compluribus subinde privilegiis a Regibus usque adeo donati, ut etiam civitatem sibi diligendi, in qua negotia sua ac mercimonia agerent mercesque distraherent, haberent facultatem. Sic exhibet C. du Fresne Chartam A. C. 1278. continentem pactum, cum Rege Franciae initum, a Fulcone Cacio cive Placentino, Capitaneo universitatis Lombardorum et Tuscanorum, habente etiam potestatem et speciale mandatum a Consulibus mercatorum Romanorum Ianuae, Venetiarum, Placentiae, Lucae, Bononiae,Pistorii, Astensium, Albae, Florentiae, Senarum, et Mediolanensium, tractandi cum domino Rege Franciae, super transaltione facienda ad civitatem Nemausensem etc. Cum prius in Monpessulana civ. com mercium exercuissent, a qua excessêre A. C. 1268. At. quod ii, non limitibus suis contenti usuras quoque illicitas exercere inciperent, factum est, ut eorum nomen postea in malam partem transiret, universimque Longobardorum, s. potius Lombardorum, appellarione publici Foeneratores ac Usurarii venirent, in quos non semel animadversum a Regibus, ut idem docet C. du Fresne in Gloss. Vide quoque supra Caorcini.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.